Deuteronomy 11
. Mente, duce Moyse, id est docente lege terrenas voluptates despicere, et terram promissionis duce Jesu intrare. Quia carnales quique praesentem felicitatem et copiam rerum temporalium appetunt sibi multiplicare. . Ab initio scilicet bonae voluntatis usque ad perfectionem boni operis cursum vitae dirigit. Philip. 2.. . etc. Quia electis suis priore tempore legis intellectum contulit; serotinam pluviam tribuit, quia ultimo tempore incarnationis suae mysterium patefecit nobis. etc. Quia novissima hora est, cum praedicatio ejus ad nos pervenit, qui dicit: Psal. 140.. . AUG., quaest. 17. Hoc secundum litteram an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur? . Garizim interpretatur Divisio vel Advena; Hebal, Vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant, et se advenas et peregrinos in hoc mundo judicant, etiam aeternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vitae se praecipitant, carnalibus desideriis servientes, aeternae maledictioni subjacebunt . .